MARTINUS Azpilcueta

MARTINUS Azpilcueta
MARTINUS Azpilcueta
vulgo Navarrus, a patria. ICtus sui temporis celeberrimus: Scripta in Utroque Iure egregia edidit. Docuit Salamancae et Conimbricae, ubi velut Oraculum Iuris habitus est, quod Cadurci et Tolosae, in Gallia, prius addidicerat, Bartholomaeum Caranzam, Dominicanum, Archiepiscopum Toletanum, inquisitioni subiectum, iam octogenarius, profectione Romam adornatâ, tuitus, magno ibi in pretio fuit. Parcissimi cibi, vix ossibus haesit: mulâ usus est, quae quoties mendicus occurrebat, gradum sistere docta fuit. Opera eius Voluminibus 6. in fol. Lugduni, A. C. 1597. et Venetiis A. C. 1602. impressa habentur. Obiit Romae, A. C. 1586. aetat. 94. Iul. Roscius Horstio. Simon Ramloteus, etc. in eius vita. Tomasin. in elog. ill. Vir. Ianus Nicius Erythr. T. 1. Pinac. c. 1. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AZPILCUETA Martinus — vide Martinus Azpilcueta …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAVARRUS — vel Doctor Navarraeus, cognominatus Martinus ab Azpilcueta, quod parentes eius ex Navarrae regno oriundi essent, Ius Canonicum, Tolosae, Salmanticae et Conimbricae diu professus, tacto fuit apud Pium III. Gregorium XIII. et Sixtum V. in pretio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”